monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 144
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CXLIII.AD HENRICUM COMITEM CAMPANIAE <<<     >>> EPISTULA CXLV.AD BARTHOLOMAEUM EPISC. EXONIENSEM.

EPISTULA CXLIV.AD MAGISTRUM GAUFRIDUM DE SANCTO EDMUNDO. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 IOANNES GAUFRIDO de Sancto Edmundo.
2 Cum in solemnitate Paschali reformandae mihi pacis gratia Andegavum profectus essem ad regem, ipsum ante Dominici corporis perceptionem per abbatem Sancti Victoris Parisiensis, et alios religiosos, feci diligentius conveniri super pace R. filii vestri, adhibitis etiam aliis amicis, de quorum fide in curia spem conceperam pleniorem: sollicitaveram enim antea super hoc virum optimum, et suis meritis mihi reverendum, magistrum Galterium de Insula, et per ipsum alios Patres quorum fides mihi videbatur esse sincerior.
3 Rex autem et pro Dei religione, et intercedentium reverentia, respondit benignius; audito tamen quod ad dominium Beati Edmundi res ista pertineret, Willelmum de Hastingis, per quem veritatem inquisivit, fecit acciri, ne quid per subreptionem diceretur ab ipso. Ille autem quatenus potuit et ausus est, benignius exposuit causam vestram.
4 Praecepit ergo rex puerum ad se mitti, ut indultae remissionis praesens reciperet litteras, quas ad regni officiales, ut de pace ipsius constaret, omnibus reportaret. Rediens itaque puerum cum festinatione, sicut Domino placuit, et nostra necessitas exigebat, ad magistrum Galterium de Insula transmisi, cuius fidem et charitatem nobis exhibitam remuneret fundator Ecclesiae Christi, pro cuius fide et amore, sicut nobis conscientia testis est, laeti, quandoquidem ita necesse est, damna, iniurias, contumelias, et exsilium sustinemus, certi quoniam fidelis est Dominus, qui non tentari nos patietur supra id quod possumus, sed de ipsa tentatione profectum salutis et anteactae vitae purgatione eliciet.
5 De me loquor et quibusdam aliis, quos scio in hac tribulatione congratulari, ut crebro meditentur, et dicant ei: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, etc. Patimur enim per gratiam Dei, non ut adulteri aut homicidae, non ut incendiarii aut sacrilegi, sed velut Christiani. Hanc fidem nostram insaniam reputat mundus, et constantiam fidei pertinaciam vocat, professionem veritatis et nota et nomine vanitatis inurit, cultum religionis appellatione hypocrisis aut superstitionis, aut alterius falsitatis dehonestare conatur, sed Princeps apostolorum aliter sentit et contrarium docet: Haec est enim, ut ait, gratia apud Dominum, quia in hoc vocati estis a Christo, ut sequamini vestigia eius.
6 Sed et, si quid patimini propter iustitiam, beati eritis. Aderit, dilecte mi, in brevi, aderit arbiter conscientiarum et iudex, cuique redditurus ut meruit, et tunc palam fiet quidquid modo garriat mundus, qua mente quisque vixerit. Interim, quaeso, tuis, et sanctorum quos nosti, me facias precibus adiuvari, ut, si in invio sum, quod non credo, me Christus via iustorum reducat ad semitam: si in via sum, me per prospera vel adversa, ut sibi beneplacitum fuerit, perducat ad vitam.
7 Si magistrum Galterium videris, ei per te, et per amicos quantascunque poteris gratias referas, et maxime per comitem Gaufridum, quem diligit, et, si facultas adfuerit, eum recipias, et ab aliis recipi facias tanquam angelum Domini, quoniam et ipse, ut arbitror, Dei minister est, et quantum licet in curia membra Christi multipliciter consolatur.
8 Quos puer invenerit adiutores, quisve sit meus status, pro parte poterit iudicare. Imputabisque fortunae, non mihi, quod in eum humanitatem ampliorem non potui exercere. Utinam amicos amodo meliores inveniat! Ego profui quatenus tempora permittebant. Audio magistrum Galterium iuramento arctari, ut neque litteras, neque nuntios recipiat exsulantium. Ex quo patet quam misera necessitas bonis viris immineat, quos non licet mandata Dominicae legis, officia videlicet charitatis, implere.
Ioannes Saresberiensis HOME